Löydetty 32 Tulokset: Geth
Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth. (Liber I Paralipomenon 8, 13)
Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus; (Liber I Paralipomenon 20, 6)
hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
necnon Geth et Maresa et Ziph, (Liber II Paralipomenon 11, 8)
Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim. (Liber II Paralipomenon 26, 6)
Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? (Prophetia Amos 6, 2)
In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini. (Prophetia Michaeae 1, 10)