Löydetty 12 Tulokset: Gloriosus

  • Respondensque Achimelech regi ait: “Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)

  • Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: “Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris!”. (Liber II Samuelis 6, 20)

  • et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace”. (Liber Esdrae 4, 10)

  • Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)

  • Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. (Liber Proverbiorum 25, 6)

  • Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens. (Liber Proverbiorum 25, 14)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti! (Liber Ecclesiasticus 50, 5)

  • Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua. (Liber Isaiae 43, 4)

  • Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”. (Liber Ieremiae 48, 17)

  • Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)

  • Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 56)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina