Löydetty 25 Tulokset: Hereditate

  • Et radicavi in populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 16)

  • tunc delectaberis super Domino; et vehi te faciam super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est. (Liber Isaiae 58, 14)

  • Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)

  • “Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 33, 24)

  • Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 25)

  • Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 26)

  • Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; (Prophetia Ezechielis 35, 10)

  • Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)

  • Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)

  • Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit. (Prophetia Ezechielis 46, 17)

  • Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua”. (Prophetia Ezechielis 46, 18)

  • congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. (Prophetia Ioel 4, 2)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina