Löydetty 47 Tulokset: Hostes

  • Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. (Liber I Maccabaeorum 7, 29)

  • et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. (Liber I Maccabaeorum 14, 34)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)

  • Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 27)

  • Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 11)

  • Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt. (Liber Sapientiae 11, 3)

  • maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel. (Liber Ecclesiasticus 46, 2)

  • Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 19)

  • Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, (Liber Isaiae 9, 10)

  • Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim. (Liber Isaiae 11, 13)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina