Löydetty 387 Tulokset: Iacob et Esau

  • Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)

  • nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob. (Liber Genesis 31, 22)

  • Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)

  • Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)

  • Et dixit ad Iacob: “Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)

  • valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31, 29)

  • Respondit Iacob: “Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me. (Liber Genesis 31, 31)

  • Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31, 32)

  • Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis. (Liber Genesis 31, 33)

  • Tumensque Iacob cum iurgio ait: “Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me, (Liber Genesis 31, 36)

  • Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum; (Liber Genesis 31, 45)

  • Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae). (Liber Genesis 31, 47)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina