Löydetty 334 Tulokset: Iacob

  • Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. (Liber Psalmorum 147, 19)

  • et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem. (Liber I Maccabaeorum 1, 28)

  • Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem. (Liber I Maccabaeorum 3, 7)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi. (Liber I Maccabaeorum 5, 2)

  • Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium; (Liber II Maccabaeorum 1, 2)

  • Est et alia loquela morti comparanda: non inveniatur in hereditate Iacob. (Liber Ecclesiasticus 23, 15)

  • et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)

  • lex, quam mandavit nobis Moyses, hereditas domui Iacob. (Liber Ecclesiasticus 24, 33)

  • Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)

  • Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)

  • et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina