Löydetty 36 Tulokset: Interrogavit
Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. (Liber Genesis 37, 15)
interrogavit homines loci illius: “Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via?”. Respondentibus cunctis: “Non fuit in loco isto meretrix”, (Liber Genesis 38, 21)
At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43, 7)
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?”. (Liber Genesis 43, 27)
Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)
quos ille interrogavit: “Quid habetis operis?”. Responderunt: “Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri”. (Liber Genesis 47, 3)
Et interrogavit eum: “Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi”. (Liber I Samuelis 3, 17)
Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “In quo loco sunt Samuel et David?”. Dictumque est ei: “Ecce in Naioth sunt in Rama”. (Liber I Samuelis 19, 22)
Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens”. (Liber II Regum 8, 6)
Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle?”. (Liber Thobis 6, 7)
Et interrogavit illos Edna et dixit eis: “Unde estis, fratres?”. Et dixerunt illi: “Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve”. (Liber Thobis 7, 3)