Löydetty 54 Tulokset: Ioas

  • Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. (Liber II Regum 13, 14)

  • Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli. (Liber II Regum 13, 25)

  • Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. (Liber II Regum 14, 1)

  • Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, (Liber II Regum 14, 3)

  • Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, et videamus nos”. (Liber II Regum 14, 8)

  • Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: “Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. (Liber II Regum 14, 9)

  • Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. (Liber II Regum 14, 11)

  • Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Regum 14, 13)

  • Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 14, 15)

  • Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. (Liber II Regum 14, 16)

  • Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)

  • Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. (Liber II Regum 14, 23)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina