Löydetty 36 Tulokset: Ioram

  • Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram. (Liber II Regum 9, 16)

  • Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)

  • Et ait Ioram: “Iunge currum!”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. (Liber II Regum 9, 21)

  • Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: “Estne pax, Iehu?”. At ille respondit: “Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent!”. (Liber II Regum 9, 22)

  • Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “Insidiae, Ochozia!”. (Liber II Regum 9, 23)

  • Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)

  • Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam. (Liber II Regum 9, 29)

  • Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. (Liber II Regum 11, 2)

  • Quam ob rem tulit Ioas rex Iudae omnia sanctificata, quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias patres eius reges Iudae, et quae ipse obtulerat, et universum aurum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis, misitque Hazaeli regi Syriae; et recessit ab Ierusalem. (Liber II Regum 12, 19)

  • pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. (Liber I Paralipomenon 3, 11)

  • Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. (Liber I Paralipomenon 26, 25)

  • et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes. (Liber II Paralipomenon 17, 8)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina