Löydetty 79 Tulokset: Jaco et Esau

  • consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui. (Liber Genesis 35, 29)

  • Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 1)

  • Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei; (Liber Genesis 36, 2)

  • Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)

  • Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36, 6)

  • Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 8)

  • Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)

  • et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. (Liber Genesis 36, 10)

  • Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 12)

  • Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 13)

  • Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. (Liber Genesis 36, 14)

  • Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez, (Liber Genesis 36, 15)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina