Löydetty 61 Tulokset: Laetitia

  • Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia. (Liber I Maccabaeorum 3, 2)

  • et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)

  • Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 23)

  • Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)

  • Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia. (Liber I Maccabaeorum 10, 66)

  • Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. (Liber I Maccabaeorum 13, 52)

  • Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 11)

  • hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. (Liber II Maccabaeorum 10, 6)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina