Löydetty 410 Tulokset: Levitico Moses et sacerdotes legem
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)
Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)
Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)
An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; (Epistula ad Romanos 7, 5)
Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “Non concupisces”. (Epistula ad Romanos 7, 7)
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. (Epistula ad Romanos 7, 21)
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; (Epistula ad Galatas 2, 19)