Löydetty 105 Tulokset: Lot

  • ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. (Liber Genesis 14, 12)

  • Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; (Liber Genesis 14, 14)

  • reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram (Liber Genesis 19, 1)

  • Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: “Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos”. (Liber Genesis 19, 5)

  • Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: (Liber Genesis 19, 6)

  • At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; (Liber Genesis 19, 10)

  • Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: (Liber Genesis 19, 12)

  • Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: “Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem”. Et visus est eis quasi ludens loqui. (Liber Genesis 19, 14)

  • Dixitque Lot ad eos: “Non, quaeso, Domine. (Liber Genesis 19, 18)

  • Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina