Löydetty 223 Tulokset: Mare

  • Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)

  • Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo. (Prophetia Ionae 1, 15)

  • In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. (Prophetia Michaeae 7, 12)

  • Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)

  • Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. (Prophetia Nahum 3, 8)

  • Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam. (Prophetia Aggaei 2, 6)

  • Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae. (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)

  • Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)

  • Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina