Löydetty 156 Tulokset: Moab et luctus

  • Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi. (Liber Isaiae 15, 4)

  • Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant. (Liber Isaiae 15, 5)

  • Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius. (Liber Isaiae 15, 8)

  • Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. (Liber Isaiae 15, 9)

  • Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)

  • Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam. (Liber Isaiae 16, 6)

  • Idcirco ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super placentas Cirhareseth lamentantur percussi. (Liber Isaiae 16, 7)

  • Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super Cirhareseth. (Liber Isaiae 16, 11)

  • Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc; (Liber Isaiae 16, 13)

  • nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina