Löydetty 140 Tulokset: Moab

  • Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)

  • Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno. (Liber II Regum 13, 20)

  • Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex; (Liber II Regum 23, 13)

  • Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)

  • Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)

  • et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. (Liber I Paralipomenon 4, 22)

  • Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas; (Liber I Paralipomenon 8, 8)

  • Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)

  • percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum. (Liber I Paralipomenon 18, 2)

  • Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. (Liber II Paralipomenon 20, 1)

  • Nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir, per quos non concessisti Israeli ut transirent, quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos, (Liber II Paralipomenon 20, 10)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina