Löydetty 201 Tulokset: Monte Seir

  • Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. (Liber Isaiae 8, 18)

  • Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius. (Liber Isaiae 10, 12)

  • Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)

  • qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; (Liber Isaiae 14, 13)

  • Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?”. (Liber Isaiae 21, 11)

  • Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur. (Liber Isaiae 24, 23)

  • Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati. (Liber Isaiae 25, 6)

  • Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. (Liber Isaiae 25, 7)

  • Quia requiescet manus Domini in monte isto”. Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio; (Liber Isaiae 25, 10)

  • Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem. (Liber Isaiae 27, 13)

  • Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)

  • Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina