Löydetty 23 Tulokset: Monumentum
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)
Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)
Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)