Löydetty 229 Tulokset: Nihil

  • Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, (Epistula ad Galatas 4, 1)

  • Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; (Epistula ad Galatas 4, 12)

  • Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)

  • Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; (Epistula ad Galatas 6, 3)

  • nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; (Epistula ad Philippenses 2, 3)

  • Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)

  • Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)

  • Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; (Epistula I ad Timotheum 4, 4)

  • Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)

  • superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, (Epistula I ad Timotheum 6, 4)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina