Löydetty 76 Tulokset: Posuerunt

  • et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)

  • et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium”. Et abiit Iudas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)

  • Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas. (Liber I Maccabaeorum 9, 2)

  • Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)

  • Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas; (Liber II Maccabaeorum 14, 21)

  • Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. (Liber Proverbiorum 22, 28)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)

  • Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. (Liber Ecclesiasticus 32, 1)

  • Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)

  • Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. (Liber Isaiae 53, 9)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina