Löydetty 29 Tulokset: Prophetia Babylon

  • et erit Babylon in tumulos, habitatio thoum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)

  • Quomodo capta est Babel, et comprehensa est gloria universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? (Liber Ieremiae 51, 41)

  • Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. (Liber Ieremiae 51, 49)

  • Si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 53)

  • et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur””. Hucusque verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 51, 64)

  • responditque rex et ait: “Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei?”. (Prophetia Danielis 4, 27)

  • et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 14)

  • Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)

  • Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)

  • hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; (Epistula II Petri 1, 20)

  • non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. (Epistula II Petri 1, 21)

  • Et alius angelus secutus est dicens: “Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes!”. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina