Löydetty 1090 Tulokset: Prophetia Moab contra Moab et castra Elisaeum

  • et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)

  • Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. (Liber Leviticus 17, 10)

  • Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)

  • “Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus. (Liber Leviticus 24, 14)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)

  • Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente. (Liber Leviticus 26, 17)

  • ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra. (Liber Leviticus 26, 24)

  • Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me, (Liber Leviticus 26, 27)

  • ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis. (Liber Leviticus 26, 41)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina