Löydetty 6 Tulokset: Quiesce
Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)
Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: “Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te?”. Discedensque propheta: “Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo”. (Liber II Paralipomenon 25, 16)
DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias. (Liber Psalmorum 37, 7)
In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. (Liber Psalmorum 62, 2)
In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. (Liber Psalmorum 62, 6)
Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 5)