Löydetty 24 Tulokset: Radices

  • Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis. (Liber Ecclesiasticus 10, 18)

  • non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)

  • et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)

  • Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae. (Liber Ecclesiasticus 40, 15)

  • Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus. (Liber Isaiae 27, 6)

  • et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)

  • ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines. (Prophetia Ezechielis 17, 6)

  • Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. (Prophetia Ezechielis 17, 7)

  • Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus. (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. (Prophetia Osee 14, 6)

  • Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina