Löydetty 78 Tulokset: Responderunt

  • Et abierunt Romam — et via multa valde — et introierunt curiam et responderunt et dixerunt: (Liber I Maccabaeorum 8, 19)

  • et responderunt voce magna dicentes: “Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui; (Liber I Maccabaeorum 13, 8)

  • Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “Ne respondeatis ei”. (Liber Isaiae 36, 21)

  • Qui responderunt: “Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)

  • Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi”. (Liber Ieremiae 35, 17)

  • Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)

  • Responderunt secundo atque dixerunt: “Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 7)

  • Et dixit Aggaeus: “Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur?”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “Contaminabuntur”. (Prophetia Aggaei 2, 13)

  • Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit”. (Prophetia Zachariae 1, 11)

  • Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “Magister, volumus a te signum videre”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)

  • Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 9)

  • Et responderunt ei discipuli sui: “Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 4)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina