Löydetty 16 Tulokset: Rubrum vaccam

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. (Liber Exodus 10, 19)

  • sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 13, 18)

  • “Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum. (Liber Numeri 19, 2)

  • Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. (Liber Numeri 19, 6)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)

  • Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro (Liber Numeri 33, 10)

  • Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24, 6)

  • Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; (Liber Iudicum 11, 16)

  • Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum. (Liber Nehemiae 9, 9)

  • Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos (Liber Iudith 5, 13)

  • Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. (Liber Psalmorum 106, 7)

  • Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. (Liber Psalmorum 106, 9)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina