Löydetty 108 Tulokset: Sanctorum
Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris? (Liber Iob 5, 1)
Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 52, 11)
Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. (Liber Psalmorum 79, 2)
Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 89, 6)
Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. (Liber Psalmorum 89, 8)
Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 97, 10)
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. (Liber Psalmorum 116, 15)
ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. (Liber I Maccabaeorum 6, 18)
“Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret”. (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere. (Liber I Maccabaeorum 9, 54)