Löydetty 28 Tulokset: Sara

  • Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)

  • Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)

  • Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina