Löydetty 323 Tulokset: Saul
Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum; (Liber I Samuelis 18, 15)
Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)
Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”. (Liber I Samuelis 18, 18)
Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)
Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; (Liber I Samuelis 18, 20)
dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”. (Liber I Samuelis 18, 21)
Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””. (Liber I Samuelis 18, 22)
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18, 23)
Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”. (Liber I Samuelis 18, 24)
Dixit autem Saul: “Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis””. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)
Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)
Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)