Löydetty 69 Tulokset: Sexaginta
Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. (Liber Genesis 5, 15)
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. (Liber Genesis 5, 18)
Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 20)
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. (Liber Genesis 5, 21)
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, (Liber Genesis 5, 23)
Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 27)
Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. (Liber Leviticus 12, 5)
sexaginta duo milia septingenti. (Liber Numeri 1, 39)
cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti. (Liber Numeri 2, 26)
a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. (Liber Numeri 3, 50)
In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. (Liber Numeri 7, 88)