Löydetty 881 Tulokset: Suum
Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
Tunc ait illi Iesus: “Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, (Evangelium secundum Marcum 10, 7)
et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur”. (Evangelium secundum Marcum 10, 12)
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 44)
et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. (Evangelium secundum Marcum 13, 16)
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, (Evangelium secundum Lucam 1, 54)
et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. (Evangelium secundum Lucam 2, 7)
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. (Evangelium secundum Lucam 2, 8)
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)