Löydetty 881 Tulokset: Suum

  • Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)

  • Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum. (Actus Apostolorum 5, 10)

  • Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque; (Actus Apostolorum 7, 14)

  • et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam. (Actus Apostolorum 8, 28)

  • Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)

  • Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. (Actus Apostolorum 8, 35)

  • Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)

  • Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. (Actus Apostolorum 13, 25)

  • Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae; (Epistula ad Romanos 4, 19)

  • Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)

  • Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina