Löydetty 952 Tulokset: Ubi
At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)
Declinansque ad eam in via ait: “Veni, coeam tecum”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?”, (Liber Genesis 38, 16)
interrogavit homines loci illius: “Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via?”. Respondentibus cunctis: “Non fuit in loco isto meretrix”, (Liber Genesis 38, 21)
tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)
ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. (Liber Genesis 41, 11)
Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)
Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit. (Liber Genesis 43, 30)
Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam pharaoni (Liber Genesis 47, 20)
Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. (Liber Genesis 49, 4)
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)
At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)
Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)