Löydetty 110 Tulokset: Vetus Templi

  • Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. (Evangelium secundum Marcum 15, 38)

  • Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)

  • Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)

  • Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)

  • Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? (Evangelium secundum Lucam 22, 52)

  • et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. (Evangelium secundum Lucam 23, 45)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)

  • cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)

  • Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei, (Actus Apostolorum 4, 1)

  • Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. (Actus Apostolorum 5, 24)

  • Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 13)

  • hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina