Löydetty 527 Tulokset: Viri

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)

  • Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)

  • Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)

  • Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores. (Prophetia Ioel 4, 9)

  • Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; (Prophetia Amos 6, 9)

  • Usque ad terminum eiecerunt te, omnes viri foederis tui deceperunt te, invaluerunt adversum te viri pacis tuae; qui comedunt tecum, ponent insidias subter te. Non est prudentia in eo. (Prophetia Abdiae 1, 7)

  • Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)

  • Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)

  • Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)

  • Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina