Löydetty 86 Tulokset: abierunt
Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; (Liber Genesis 14, 11)
Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)
Et ait Dominus ad Moysen: “Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei”. Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo conventus; (Liber Deuteronomii 31, 14)
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos”. (Liber Iosue 2, 5)
Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)
Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. (Liber Iudicum 2, 6)
Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: “Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino”. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)
Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt? (Liber I Samuelis 6, 6)
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. (Liber I Samuelis 10, 26)
Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua. (Liber I Samuelis 14, 46)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. (Liber I Samuelis 19, 18)