Löydetty 10 Tulokset: abyssum
Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. (Liber Psalmorum 42, 8)
Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam. (Liber Ecclesiasticus 24, 39)
Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit. (Liber Ecclesiasticus 42, 18)
Cogitatione sua placavit abyssum et plantavit in illa insulas. (Liber Ecclesiasticus 43, 25)
Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, (Prophetia Ezechielis 26, 19)
Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)
Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. (Evangelium secundum Lucam 8, 31)
aut: “Quis descendet in abyssum?”, hoc est Christum ex mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)