Löydetty 26 Tulokset: advenae

  • Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas et saturentur, (Liber Deuteronomii 26, 12)

  • loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui, (Liber Deuteronomii 26, 13)

  • “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)

  • Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “Unde es?”. Qui respondit: “Filius hominis advenae Amalecitae ego sum”. (Liber II Samuelis 1, 13)

  • Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. (Liber II Samuelis 4, 3)

  • Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)

  • Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes. (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda. (Liber II Paralipomenon 30, 25)

  • Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)

  • Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum, (Liber Isaiae 56, 6)

  • advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, (Liber Ieremiae 7, 6)

  • Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, (Actus Apostolorum 2, 10)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina