Löydetty 374 Tulokset: aeterna Pater
Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes (Evangelium secundum Lucam 15, 22)
Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”. (Evangelium secundum Lucam 15, 27)
Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 28)
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula. (Evangelium secundum Lucam 16, 9)
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei (Evangelium secundum Lucam 16, 27)
At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)
Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)