Löydetty 374 Tulokset: aeterna Pater

  • Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. (Actus Apostolorum 16, 3)

  • et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. (Epistula ad Romanos 4, 12)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)

  • Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Romanos 8, 15)

  • nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, (Epistula II ad Corinthios 1, 3)

  • non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. (Epistula II ad Corinthios 4, 18)

  • Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)

  • Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Galatas 4, 6)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina