Löydetty 10 Tulokset: aggerem

  • Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. (Liber II Regum 19, 32)

  • Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam. (Liber Isaiae 29, 3)

  • Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. (Liber Isaiae 37, 33)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. (Liber Ieremiae 6, 6)

  • Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro. (Prophetia Ezechielis 4, 2)

  • Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. (Prophetia Ezechielis 21, 27)

  • Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)

  • Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum. (Prophetia Danielis 11, 15)

  • Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. (Prophetia Habacuc 1, 10)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina