Löydetty 218 Tulokset: album et servi album

  • veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 50)

  • Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)

  • veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)

  • Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus””. (Evangelium secundum Lucam 17, 10)

  • Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)

  • Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. (Evangelium secundum Ioannem 18, 18)

  • Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis”. (Actus Apostolorum 16, 17)

  • Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)

  • Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, (Epistula ad Romanos 6, 17)

  • liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 18)

  • Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 20)

  • Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! (Epistula ad Romanos 6, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina