Löydetty 1146 Tulokset: ama

  • Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. (Actus Apostolorum 19, 32)

  • Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “Magna Diana Ephesiorum”. (Actus Apostolorum 19, 34)

  • clamantes: “Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum”. (Actus Apostolorum 21, 28)

  • Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra. (Actus Apostolorum 21, 34)

  • sequebatur enim multitudo populi clamantes: “Tolle eum!”. (Actus Apostolorum 21, 36)

  • “Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie. (Actus Apostolorum 22, 3)

  • sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa; (Actus Apostolorum 22, 6)

  • Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”. (Actus Apostolorum 22, 10)

  • Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)

  • iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)

  • Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”. (Actus Apostolorum 23, 6)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina