Löydetty 164 Tulokset: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas

  • qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)

  • Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, (Epistula I ad Timotheum 4, 1)

  • Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)

  • radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)

  • Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 1, 13)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. (Epistula ad Titum 2, 2)

  • Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Titum 3, 15)

  • etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant. (Epistula ad Hebraeos 4, 2)

  • ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)

  • Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea. (Epistula ad Hebraeos 10, 38)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina