Löydetty 76 Tulokset: angustia desperatio spem miseriam

  • et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: (Liber Sapientiae 3, 18)

  • dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)

  • Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)

  • Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. (Liber Ecclesiasticus 13, 7)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. (Liber Isaiae 26, 16)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. (Liber Ieremiae 19, 9)

  • Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)

  • Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. (Liber Ieremiae 49, 24)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina