Löydetty 106 Tulokset: annos

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)

  • “Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi? (Prophetia Zachariae 7, 5)

  • et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. (Evangelium secundum Lucam 2, 37)

  • Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. (Evangelium secundum Lucam 2, 41)

  • et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)

  • Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)

  • Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 57)

  • quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. (Actus Apostolorum 13, 20)

  • Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; (Actus Apostolorum 24, 17)

  • Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)

  • Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; (Epistula ad Galatas 1, 18)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina