Löydetty 38 Tulokset: aperta mente

  • Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)

  • et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et iudicet; (Liber Iosue 22, 23)

  • Convenitque universus Israel ad civitatem quasi unus homo, eadem mente unoque consilio, (Liber Iudicum 20, 11)

  • et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; (Liber I Regum 8, 18)

  • Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: “Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias”. (Liber Thobis 2, 2)

  • Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis, (Liber Thobis 4, 5)

  • Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. (Liber Iob 29, 19)

  • David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit. (Liber Psalmorum 34, 1)

  • Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui. (Liber Psalmorum 77, 6)

  • Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram. (Liber Psalmorum 106, 17)

  • Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 49)

  • Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. (Liber II Maccabaeorum 3, 16)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina