Löydetty 13 Tulokset: arbor
Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum. (Liber Genesis 49, 22)
Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? (Liber Deuteronomii 20, 19)
Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. (Prophetia Danielis 4, 7)
Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. (Prophetia Danielis 4, 8)
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 18)
Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)