Löydetty 125 Tulokset: arcam Noah
Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. (Liber I Regum 6, 19)
Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. (Liber I Regum 8, 1)
Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)
Rex autem Salomon et universus coetus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo ante arcam immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; (Liber I Regum 8, 6)
siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper. (Liber I Regum 8, 7)
et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul”. (Liber I Paralipomenon 13, 3)
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)
Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)
Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt. (Liber I Paralipomenon 13, 9)