Löydetty 67 Tulokset: ascenderunt

  • Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras, (Liber Nehemiae 12, 1)

  • Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt”. (Liber Thobis 6, 9)

  • Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta. (Liber Iudith 5, 19)

  • Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba haec in die iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die, quoadusque ulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto. (Liber Iudith 6, 5)

  • Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde. (Liber Iudith 7, 18)

  • Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. (Liber Psalmorum 122, 4)

  • Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 4, 37)

  • Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)

  • Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; (Liber I Maccabaeorum 9, 38)

  • Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari (Liber I Maccabaeorum 13, 45)

  • dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. (Canticum Canticorum 4, 2)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina